

Liber Isaiae Prophetae*
Caput 48: Versus 3
Priora extunc.Praedixi Babylonios superandos, et repente faciam quod minatus sum: ut cum venerint quae praedicta sunt, scias nec fortuito nec deorum tuorum nutu accidisse.Priora miracula,scilicet quae feci in medio eorum ex quo ab Aegypto exierunt, et imminente captivitate a Nabuchodonosor: nunc autem antequam captiventur praedicit eorum liberationem et Chaldaeorum vastationem; unde repente scilicet quae ventura praedico operatus sum.